Amplissima arborum ad hoc aevi existimatur Ro- 16.200.1
mae visa, quam propter miraculum Tiberius Caesar in
eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reli-
qua materie, duravitque ad Neronis principis amphithea-
trum. fuit autem trabs ea e larice, longa pedes CXX, 5
bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur vix cre-
dibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimanti-
bus. fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a 201.1
M. Agrippa relicta aeque miraculi causa, quae di<r>ibitorio
superfuerat, XX pedibus brevior, sesquipedali crassitudine.
abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex
Aegypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo 5
statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinen-
dum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in
mari certum est. CXX modium lentis pro saburra ei fuere.
longitudo spatium obtinuit magna ex parte Ostiensis por- 202.1
tus latere laevo. ibi namque demersa est Claudio prin-
cipe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedi-
ficatis obiter Puteolano pulvere advectisque. arboris eius
crassitudo quattuor hominum ulnas conplectentium imple- 5
bat, vulgoque auditur LXXX nummum et plur<i>s malos ve-
nundari ad eos usus, rates vero conecti XL sesterti<um>
plerasque. at in Aegypto ac Syria reges inopia abietis 203.1
cedro ad classes feruntur usi. maxima [ea] in Cypro
traditur ad undec<i>rem<em> Demetri succisa CXXX pedum,
crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. Germa-
niae praedones singulis arboribus cavatis navigant, qua- 5
rum quaedam et XXX homines ferunt. spississima 204.1
ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et
buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber,
si dematur cortex, nec larix. ex reliquis s<piss>issima lotos,
quae Romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. et 5
huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime
accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui
Syriacas terebinthos nigriores adfirment. celebrav<i>t et T<h>e- 205.1
ricles nomine calices ex terebintho solitus facere torno;
perquam probatur materies. omnium haec sola ungui vult
meliorque fit oleo. colos mire adulteratur iuglande ac
piro silvestri tinctis atque in medicamine decoctis. omni- 5
bus quae diximus spissa firmitas. ab iis proxima est 206.1
cornus, quamquam non potest videri materies propter
exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios
rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve
figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque 5
castanea, carpinus, populus. haec et crispa aceris modo,
si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. castra-
tio illa est adimitque vires. de cetero plerisque horum, 207.1
sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi made-
factum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus.
e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. ea-
dem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod 5
citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hede-
rae et omnia, e quibus igniaria fiunt.