Aequinoctium vernum a. d. VIII kal. April. 18.246.1
peragi videtur. ab eo ad vergiliarum exortum matutinum
Caesari significant kal. April. III non. April. in Attica
vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in Boeotia,
Caesari autem et Chaldaeis nonis, Aegypto Orion et gla- 5
dius eius incipiunt abscondi. Caesari VI idus significa- 247.1
tur imber librae occasu. XIIII kal. Mai. Aegypto suculae
occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbi-
dum. XVI Atticae, XV Caesari continuo quatriduo signi-
ficat, Assyriae autem XII kal. hoc est vulgo appellatum 5
sidus Parilicium, quoniam XI kal. Mai. urbis Romae nata-
lis, quo fere serenitas redditur, claritatem observationi
dedit, nimborum argumento hyadas appellantibus Graecis
[eas stellas] quod nostri a similitudine cognominis Graeci,
propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellavere 10
suculas. Caesari et VIII kal. notatur dies. VII kal. Ae- 248.1
gypto haedi exoriuntur, VI Boeotiae et Atticae canis ve-
speri occultatur, fidicula mane oritur. V kal. Assyriae Orion
totus absconditur, IIII autem canis. VI non. Mai. Cae-
sari suculae matutino exoriuntur et VIII id. capella plu- 5
vialis, Aegypto autem eodem die canis vesperi occultatur.
sic fere in VI id. Mai., qui est vergiliarum exortus, decur-
runt sidera.