Lactucae Graeci tria fecere genera: unum lati 19.125.1
caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint
—folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut
alibi consumpto incremento—, alterum rotundi caulis,
tertium sessile, quod Laconicum vocant. alii colore et 5
tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, qua-
rum semen mense Ianuario seratur, albas, quarum Martio,
rubentes, quarum Aprili, et omnium earum plantas post
binos menses differri. diligentiores plura genera faciunt: 126.1
purpureas, crispas, Cappadocias, Graecas, longioris has
folii caulisque lati, praeterea longi et angusti, intubis si-
milis. pessimum autem genus cum exprobratione amari-
tudinis appellavere πικρίδα. est etiamnum alia distinctio 5
albae, quae μηκωνὶς vocatur a copia lactis soporiferi, quam-
quam omnes somnum parere creduntur. apud antiquos
Italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen
a lacte. purpuream maximae radicis Caecilianam vocant, 127.1
rotundam vero ac minima radice, latis foliis ἀστυτίδα
quidamque εὐνουχεῖον, quoniam haec maxime refragetur
veneri. est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo
aestate gratia. stomacho fastidium auferunt cibique ad- 5
petentiam faciunt. divus certe A<ugust>us lactuca conser- 128.1
vatus in aegritudine fertur prudentia Musae medici, cum
prioris C. A<e>m<i>li religio nimia e<a>m negaret, in tantum
recepta commendatione, ut servari etiam in alienos men-
ses eas oxymeli tum repertum sit. sanguinem quoque 5
augere creduntur. est etiamnum quae vocatur caprina lac-
tuca, de qua dicemus inter medicas, et ecce cum
maxime coepit inrepere sativis admodum probata quae Cili-
cia vocatur, folio Cappadociae, ni crispum latiusque esset.