| Neque ex eodem genere possint dici neque ex | 19.129.1 |
| alio intubi, hiemis <h>i patientiores virusque praeferentes, | |
| sed caule non minus grati. seruntur ab aequinoctio verno, | |
| plantae eorum ultimo vere transferuntur. est et errati- | |
| cum intubum, quod in Aegypto cichorium vocant, de quo | 5 |
| plura alias. | |
| Inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum pro- | |
| rogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. se- | 130.1 |
| runtur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque, | |
| binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem. | |
| legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam favonio | |
| transferre aut semen favonio, plantam aequinoctio verno. | 5 |
| albae maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia | 131.1 |
| gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi. | |
| seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri abla- | |
| queata<s> humo. quidam et aliter amplitudinem augent, re- | |
| cisis, cum ad semipedem excreverint, fimoque suillo recenti | 5 |
| inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat, | |
| quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incre- | |
| mento congeratur in medias atque increscentia folia contra | |
| ips<a> religentur. |