| Saliunca folio quidem subbrevi et quod necti | 21.43.1 |
| non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam | |
| flos, densa veluti manu pressa breviterque caespes sui | |
| generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica, | |
| urbium Epor<e>dia, tantae suavitatis, ut metallum esse coepe- | 5 |
| rit. vestibus interponi eam gratissimum, sicut apud | 44.1 |
| Graecos polium herbam, inclutam Musaei et Hesiodi | |
| laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera | |
| ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo, | |
| ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, | 5 |
| sole occidente caerulea aspiciuntur. duo genera eius: cam- | |
| pestre maius; silvestre, quod minus est, quidam teuthrion | |
| vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, num- | |
| quam palmo altiora. |