Celebre fanum habet Veneris Paphos, in 2.210.1
cuius quandam aream non inpluit, item in Nea, oppido
Troadis, circa simulacrum Minervae; in eodem et relicta
sacrificia non putrescunt. iuxta Harpasa oppidum 211.1
Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem, si
toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum paeninsula
in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera.
at circa A<s>son Troadis lapis nascitur, quo consumuntur 5
omnia corpora; sarcophagus vocatur. duo sunt montes
iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat,
alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vesti-
gia evelli in altero non possint, in altero sisti. Locris et
Crotone pestilentiam numquam fuisse nec in Ilio terrae 10
motum adnotatum est, in Lycia vero semper a terrae mo-
tu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano fru-
mentum satum non nascitur; ad aras Mucias in Veiente
et apud Tusculanum et in silva Ciminia loca sunt, in
quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino 15
natum faenum ibi noxium, extra salubre est.