Etenim percensere insignia priscorum in his mori-
|
29.12.1
|
bus convenit. Cassius Hemina ex antiquissimis auctor
|
|
est primum e medicis venisse Romam Peloponneso Archa-
|
|
gathum Lysaniae filium L. Aemilio M. Livio cos. anno
|
|
urbis DXXXV, eique ius Quiritium datum et tabernam in
|
5
|
compito Acilio emptam ob id publice. vulnerarium eum
|
13.1
|
fuisse <eg>reg<i>u<m>, mireque gratum adventum eius initio,
|
|
mox a saevitia secandi urendique transisse nomen in
|
|
carnificem et in taedium artem omnesque medicos, quod
|
|
clarissime intellegi potest ex M. Catone, cuius auctori-
|
5
|
tati triumphus atque censura minimum conferunt; tanto
|
|
plus in ipso est. quam ob rem verba eius ipsa ponemus:
|
|