Equidem miror populum Romanum victis genti-
|
33.51.1
|
bus in tributo semper argentum imperasse, non aurum,
|
|
sicut Carthagini cum Hannibale victae octingen<t>a milia,
|
|
XVI pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. nec
|
|
potest videri paenuria mundi id evenisse. iam Midas et
|
5
|
Croesus infinitum possederant, iam Cyrus devicta Asia
|
|
pondo XXIIII invenerat praeter vasa aurumque factum et
|
|
in eo <s>oli<um>, platanum, vitem. qua victoria argenti D
|
|
talentorum reportavit et craterem Semiramidis, cuius pon-
|
|
dus XV talentorum colligebat. talentum Aegyptium pondo
|
52.1
|
LXXX patere M. Varro tradit. iam regnaverat in Col-
|
|
chis Saulaces Ae<e>tae subolis, qui terram virginem nactus
|
|
plurimum auri argentique eruisse dicitur in Suanorum
|
|
gente, et alioqui velleribus aureis incluto regno. et illius
|
5
|
aureae camarae, argenteae trabes et columnae atque para-
|
|
staticae narrantur victae Sesostri, Aegypti reg<i> tam super-
|
|
bo, ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e
|
|
subiectis iungere ad currum solitus atque ita triumphare!
|
|