| Phidias praeter Iovem Olympium, quem nemo aemu- | 34.54.1 |
| latur, fecit ex ebore aeque Minervam Athenis, quae est | |
| in Parthenone stans, ex aere vero praeter Amazonem supra | |
| dictam Minervam tam eximiae pulchritudinis, ut formae | |
| cognomen acceperit. fecit et cliduchum et aliam Minervam, | 5 |
| quam Romae Paulus Aemilius ad aedem Fortunae Huiusce | |
| Diei dicavit, item duo signa, quae Catulus in eadem aede, | |
| palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem | |
| toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur. |