| Non est praetereundum et novicium inventum, siqui- | 35.9.1 |
| dem non ex auro argentove, at certe ex aere in biblio- | |
| thecis dicantur illis, quorum inmortales animae in locis | |
| iisdem locuntur, quin immo etiam quae non sunt finguntur, | |
| pariuntque desideria non traditos vultus, sicut in Homero | 5 |
| evenit. quo maius, ut equidem arbitror, nullum est feli- | 10.1 |
| citatis specimen quam semper omnes scire cupere, qualis | |
| fuerit aliquis. Asini Pollionis hoc Romae inventum, qui | |
| primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem publi- | |
| ca<m> fecit. an priores coeperint Alexandreae et Pergami | 5 |
| reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non | |
| facile dixerim. imaginum amorem flagrasse quondam testes | 11.1 |
| sunt Atticus ille Ciceronis edito de iis volumine, M. Varro | |
| benignissimo invento insertis voluminum suorum fecundi- | |
| tati <etia>m septingentorum inlustrium aliquo modo imagini- | |
| bus, non passus intercidere figuras aut vetustatem aevi | 5 |
| contra homines valere, inventor muneris etiam dis in- | |
| vidiosi, quando inmortalitatem non solum dedit, verum | |
| etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique | |
| c<e>u di possent. et hoc quidem alienis ille praestitit. |