Parrhasius Ephesi natus et ipse multa contulit. primus 35.67.1
symmetrian picturae dedit, primus argutias voltus, ele-
gantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in
liniis extremis palmam adeptus. haec est picturae summa
suptilitas. corpora enim pingere et media rerum est 5
quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint;
extrema corporum facere et desinentis picturae modum
includere rarum in successu artis invenitur. ambire enim 68.1
se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat
alia e<t> post se ostendatque etiam quae occultat. hanc ei
gloriam concessere Antigonus et Xenocrates, qui de
pictura scripsere, praedicantes quoque, non solum con- 5
fitentes; et alias multa graphidis vestigia exstant in tabulis
ac membranis eius, ex quibus proficere dicuntur artifices.
minor tamen videtur sibi comparatus in mediis corporibus
exprimendis. pinxit demon Atheniensium argumento quo- 69.1
que ingenioso. ostendebat namque varium: iracundum
iniustum inconstantem, eundem exorabilem clementem
misericordem; gloriosum * * * , excelsum humilem, ferocem
fugacemque et omnia pariter. idem pinxit et Thesea, quae 5
Romae in Capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in
una tabula, quae est Rhodi, Meleagrum, Herculem, Persea;
haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso
miraculum auget. pinxit et archigallum, quam picturam 70.1
amavit Tiberius princeps atque, ut auctor est Deculo,
HS <³⁰LX>³⁰ aestimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et
Thressam nutricem infantemque in manibus eius et Phi-
liscum et Liberum patrem adstante Virtute, et pueros 5
duos, in quibus spectatur securitas aetatis et simplicitas,
item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona.
sunt et duae picturae eius nobilissimae, hoplites in cer- 71.1
tamine ita decurrens, ut sudare videatur, alter arma
deponens, ut anhelare sentiatur. laudantur et Aeneas
Castorque ac Pollux in eadem tabula, item Telephus,
Achilles, Agamemnon, Ulixes. fecundus artifex, sed quo 5
nemo insolentius usus sit gloria artis, namque et co-
gnomina usurpavit habrodiaetum se appellando aliisque
versibus principem artis et eam ab se consummatam, super
omnia Apollinis se radice ortum et Herculem, qui est
Lindi, talem a se pictum, qualem saepe in quiete vidisset, 10
e<t>, <cum> magnis suffragiis superatus a Timanthe <e>sset 72.1
Sami in Aiace armorumque iudicio, herois nomine se
moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus
esset.—(Pinxit et minoribus tabellis libidines, eo genere
petulantis ioci se reficiens).— 5