| Non omittendum hanc artem tanto vetustiorem fuisse | 36.15.1 |
| quam picturam aut statuariam, quarum utraque cum Phi- | |
| dia coepit octogensima tertia olympiade, post annos cir- | |
| citer CCCXXXII. et ipsum Phidian tradunt scalpsisse mar- | |
| mora, Veneremque eius esse Romae in Octaviae operibus | 5 |
| eximiae pulchritudinis. Alcamenen Atheniensem, quod | 16.1 |
| certum est, docuit in primis nobilem, cuius sunt opera | |
| Athenis complura in aedibus sacris praeclarumque Veneris | |
| extra muros, quae appellatur Ἀφροδίτη ἐν κήποις. huic | |
| summam manum ipse Phidias inposuisse dicitur. eiusdem | 17.1 |
| discipulus fuit Agoracritus Parius, et aetate gratus, itaque | |
| e suis operibus pleraque nomini eius donasse fertur. cer- | |
| tavere autem inter se ambo discipuli Venere facienda, | |
| vicitque Alcamenes non opere, sed civitatis suffragiis con- | 5 |
| tra peregrinum suo faventis. quare Agoracritus ea lege | |
| signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, et | |
| appellasse Nemesin. id positum est Rhamnunte pago | |
| Atticae, quod M. Varro omnibus signis praetulit. est et | |
| in Matris Magnae delubro eadem civitate Agoracriti opus. | 10 |
| Phidian clarissimum esse per omnes gentes, quae Iovis | 18.1 |
| Olympii famam intellegunt, nemo dubitat, sed ut laudari | |
| merito sciant etiam qui opera eius non videre, proferemus | |
| argumenta parva et ingenii tantum. neque ad hoc Iovis | |
| Olympii pulchritudine utemur, non Minervae Athenis factae | 5 |
| amplitudine, cum sit ea cubitorum XXVI—ebore haec | |
| et auro constat—, sed in scuto eius Amazonum proelium | |
| caelavit intumescente ambitu, <in> parmae eiusdem concava | |
| parte deorum et Gigantum dimicationes, in soleis vero | |
| Lapitharum et Centaurorum. adeo momenta omnia capa- | 10 |
| cia artis illi fuere. in basi autem quod caelatum est, | 19.1 |
| Πανδώρας γένεσιν appellant: dii sunt nascenti * * * s XX | |
| numero. Victoria praecipue mirabili, periti mirantur et | |
| serpentem ac sub ipsa cuspide aeream sphingem. haec | |
| sint obiter dicta de artifice numquam satis laudato, simul | 5 |
| ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse et in | |
| parvis. |