Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui mar-
|
36.20.1
|
moris gloria superavit etiam semet. opera eius sunt
|
|
Athenis in Ceramico, sed ante omnia est non solum Praxi-
|
|
telis, verum in toto orbe terrarum Venus, quam ut viderent,
|
|
multi navigaverunt Cnidum. duas fecerat simulque vende-
|
5
|
bat, alteram velata specie, quam ob id praetulerunt quo-
|
|
rum condicio erat, Coi, cum eodem pretio detulisset,
|
|
severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii eme-
|
|
runt, inmensa differentia famae. voluit eam a Cnidiis
|
21.1
|
postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod
|
|
erat ingens, civitatis dissoluturum se promittens. omnia
|
|
perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles
|
|
nobilitavit Cnidum. aedicula eius tota aperitur, ut con-
|
5
|
spici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur,
|
|
facta. nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt
|
|
amore captum quendam, cum delituisset noctu, simulacro
|
|
cohaesisse, eiusque cupiditatis esse indicem maculam. sunt
|
22.1
|
in Cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum,
|
|
Liber pater Bryaxidis et alter Scopae et Minerva, nec
|
|
maius aliud Veneris Praxiteliae specimen quam quod inter
|
|
haec sola memoratur. eiusdem est et Cupido, obiectus a
|
5
|
Cicerone Verri "ille, propter quem Thespiae vise-
|
|
bantur," nunc in Octaviae scholis positus; eiusdem et
|
|
alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Cni-
|
|
diae nobilitate et iniuria; adamavit enim Alcetas Rhodius
|
|
atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit.
|
10
|
Romae Praxitelis opera sunt Flora, Triptolemus, Ceres in
|
23.1
|
hortis Servilianis, Boni Eventus et Bonae Fortunae simu-
|
|
lacra in Capitolio, item Maenades et quas Thyiadas vocant
|
|
et Caryatidas, et Sileni in Pollionis Asini monimentis et
|
|
Apollo et Neptunus.—Praxitelis filius Cephisodotus et
|
24.1
|
artis heres fuit. cuius laudatum est Pergami symplegma
|
|
nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis.
|
|
Romae eius opera sunt Latona in Palatii delubro, Venus
|
|
in Pollionis Asini monumentis et intra Octaviae porticus
|
5
|
in Iunonis aede Aesculapius ac Diana.
|
|