Victoria tamen illa Pompei primum ad margaritas 37.12.1
gemmasque mores inclinavit, sicut L. Scipionis et Cn. Manli
ad caelatum argentum et vestes Attalicas et triclinia aerata,
sicut L. Mummi ad Corinthia et tabulas pictas. id uti
planius noscatur, verba ex ipsis Pompei triumphorum 5
actis subiciam. ergo tertio triumpho, quem de piratis, 13.1
Asia, Ponto gentibusque et regibus in VII volumine operis
huius indicatis M. Pisone M. Messala cos. pr. k. Octobres
natali suo egit, transtulit alveum cum tesseris lusorium e
gemmis duabus latum pedes tres, longum pedes quattuor 5
—ne quis effetas res dubitet nulla gemmarum magni-
tudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedente, in
eo fuit luna aurea pondo XXX—, lectos tricliniares tres, 14.1
vasa ex auro et gemmis abacorum novem, signa aurea
tria Minervae, Martis, Apollinis, coronas ex margaritis
XXXIII, montem aureum quadratum cum cervis et leoni-
bus et pomis omnis generis circumdata vite aurea, mu- 5
saeum ex margaritis, in cuius fastigio horologium. erat
et imago Cn. Pompei e margaritis, ill<o> relicino honore
grata, illius probi oris venerandique per cunctas gentes,
<f>i<ct>a ex margaritis, i<t>a severitate victa et veriore luxuriae
triumpho! numquam profecto inter illos viros durasset 15.1
cognomen Magni, si prima victoria sic triumphasset! e
margaritis, Magne, tam prodiga re et feminis reperta, quas
gerere te fas non sit, fieri tuos voltus? sic te pretiosum
videri? non ergo illa tua similior est imago, quam Pyre- 5
naei iugis inposuisti? grave profecto, foedum probrum 16.1
erat, ni verius saevum irae deorum ostentum id credi
oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput
orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. cetera
triumphi eius quam virilia! HS <³⁰MM>³⁰ r. p. data, legatis 5
et quaestoribus, qui oras maris defendissent, HS <³⁰M>³⁰, mi-
litibus singulis HS sena milia. tolerabiliorem tamen cau- 17.1
sam fecit C. principis, qui super cetera muliebria soccos
induebat e margaritis, aut Neronis principis, qui sceptra
<et> personas et cubilia viatoria unionibus construebat. quin
immo etiam ius videmur perdidisse corripiendi gemmata 5
potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes.
quae enim non luxuria innocentior existimari possit?