Certum est gigni in insulis septentrionalis oceani
|
37.42.1
|
et ab Germanis appellari glaesum, itaque et ab nostris
|
|
ob id unam insularum Glaesariam appellatam, Germanico
|
|
Caesare res ibi gerente classibus, Austeraviam a barbaris
|
|
dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis
|
5
|
arboribus, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit
|
|
umoris abundantia. densatur rigore vel tempore a<c> mari,
|
|
cum ips<um> intumescens aestus rapuit ex insulis, cert<a>
|
|
in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque
|
|
non sidere in vado. arboris sucum esse etiam prisci
|
43.1
|
nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem
|
|
generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor
|
|
et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. ad-
|
|
fertur a Germanis in Pannoniam maxime provinciam, et
|
5
|
inde Veneti primum, quos Enetos Graeci vocaverunt,
|
|
famam rei fecere proximique Pannoniae et agentes circa
|
|
mare Hadriaticum. Pado vero adnexa fabula est evidente
|
44.1
|
causa, hodieque Transpadanorum agrestibus feminis moni-
|
|
lium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed
|
|
et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et fau-
|
|
cium vitiis, varie genere aquarum iuxta Alpis infestante
|
5
|
guttura hominum. DC M p. fere a Carnunto Pannoniae
|
45.1
|
abesse litus id Germaniae, ex quo invehitur, percognitum
|
|
nuper, vivitque eques R. ad id comparandum missus ab
|
|
Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis.
|
|
qui et commercia ea et litora peragravit, tanta copia in-
|
5
|
vecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis
|
|
nodarentur, <h>ar<en>a vero et libitina totusque unius diei
|
|
apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset
|
|
e sucino. maximum pondus is glaebae attulit XIII libra-
|
46.1
|
rum. nasci et in India certum est. Archelaus, qui
|
|
regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente
|
|
tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum.
|
|
liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam
|
5
|
intus tralucentia, ut formicae culicesque et lacertae, quae
|
|
adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente
|
|
eodem remansisse.
|
|