Cappadocia intus habet coloniam Claudi Cae- 6.8.1
saris Archelaidem, quam praeflu<it am>n<i>s Halys, oppida
Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus, Amasiam,
quod <I>ris, in regione hoc <G>azacena, in Colopene vero
Sebastiam et Sebastopolim—haec parva, sed paria supra 5
dictis—, reliqua sui parte Melitam, a Samiramide con-
ditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Casta-
<ba>la, Magnopolim, Zelam et sub monte Arga<e>o Mazacum,
quae nunc Caesarea nominatur. Cappadociae pars praetenta 9.1
Armeniae Maiori Melitene vocatur, Commagenis Cataonia,
Phrygiae Ga<r>sauritis, <S>argaurasana, Cammaneni, Galatiae
Morimene, ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo
nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocaesarea supra 5
dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est
et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum
et flumen Chadisia, Lycastum, a quo T<h>emiscyrena regio,
Iris flumen deferens Lycum. civitas Ziela intus, nobilis 10.1
clade Triarii et victoria C. Caesaris. in ora amnis Ther-
modon, ortus ad cast<ell>um quod vocant Phanorian, praeter-
que radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem
nomine et alia quinque, Amazoniu<m>, Themiscyra, Sotira, 5
Amasia, Coma<n>a, nunc Matium. gentes <G>en<et>arum, 11.1
Chalybum, oppidum Cotyorum, gentes Tibareni, M<o>ssyni
notis signantes corpora, gens Macrocephali, oppidum
Cerasus, portus Cordule, gentes Bechires, Buxeri, flumen
Melas, gens Machorones, Sid<e>ni flumenque Sidenum, quo 5
alluitur oppidum P<o>lemonium, ab Amiso CXX. inde
flumina <I>asonium, Melant<h>ium et ab Amiso LXXX Phar-
nacea oppidum, Tripolis castellum et fluvius, item Philo-
calia et sine fluvio Liviopolis, et a Pharnacea C Trapezus
liberum, monte vasto clausum. ultra quod gens Armeno- 12.1
c<h>al<y>bes et Maior Armenia, XXX p. distans. in ora ante
Trapezunta flumen est Pyxites, ultra vero gens Sannorum
Heniochorum, flumen Absarru<m> cum castello cognomine
in faucibus, a Trapezunte CXL. eius loci a tergo montium 5
Hiberia est, in ora vero Heniochi, Ampreutae, Lazi, flumina
Acampseon, Isis, Nogrus, Bath<y>s, gentes Col<c>horum, oppidum
Matium, flumen Heracleum et promunturium eodem nomine
clarissimusque Ponti Phasis. oritur in Moschis, navigatur 13.1
quamlibet magnis navigiis XXXVIII D p., inde minoribus
longo spatio, pontibus CXX pervius. oppida in ripis
habuit conplura, celeberrima T<y>ndarida, <Cir>c<a>eum, Cygnum
et in faucibus Phasim. maxime autem inclaruit <A>ea, 5
XV p. a mari, ubi Hippos et Cyan<e>os vasti amnes e diverso
in eum confluunt; nunc habet Surium tantum, et ipsum
ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum
navium capacem esse diximus. et alios accipit fluvios
magnitudine numeroque mirabiles, inter quos <G>laucum. 10
in ore eius insula e<st> sine nomine, <ab> Absarro LXX.
inde aliud flumen C<h>arien, gens Saltiae, antiquis Pht<h>iro- 14.1
phagi dicti, et alia Sanni, flumen Chobum, e Caucaso per
Suanos fluens, dein Rhoan, regio Egritice, amnes Siga<m>a,
Thersos, Astel<e>phus, Chrysor<rh>oas, gens Absilae, castellum
Se<b>astopolis, a Phaside C, gens Sanigarum, oppidum 5
Cygnus, flumen et oppidum Penius. deinde multis nomi-
nibus Henioc<h>orum gentes.