Cappadocia intus habet coloniam Claudi Cae-
|
6.8.1
|
saris Archelaidem, quam praeflu<it am>n<i>s Halys, oppida
|
|
Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus, Amasiam,
|
|
quod <I>ris, in regione hoc <G>azacena, in Colopene vero
|
|
Sebastiam et Sebastopolim—haec parva, sed paria supra
|
5
|
dictis—, reliqua sui parte Melitam, a Samiramide con-
|
|
ditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Casta-
|
|
<ba>la, Magnopolim, Zelam et sub monte Arga<e>o Mazacum,
|
|
quae nunc Caesarea nominatur. Cappadociae pars praetenta
|
9.1
|
Armeniae Maiori Melitene vocatur, Commagenis Cataonia,
|
|
Phrygiae Ga<r>sauritis, <S>argaurasana, Cammaneni, Galatiae
|
|
Morimene, ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo
|
|
nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocaesarea supra
|
5
|
dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est
|
|
et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum
|
|
et flumen Chadisia, Lycastum, a quo T<h>emiscyrena regio,
|
|
Iris flumen deferens Lycum. civitas Ziela intus, nobilis
|
10.1
|
clade Triarii et victoria C. Caesaris. in ora amnis Ther-
|
|
modon, ortus ad cast<ell>um quod vocant Phanorian, praeter-
|
|
que radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem
|
|
nomine et alia quinque, Amazoniu<m>, Themiscyra, Sotira,
|
5
|
Amasia, Coma<n>a, nunc Matium. gentes <G>en<et>arum,
|
11.1
|
Chalybum, oppidum Cotyorum, gentes Tibareni, M<o>ssyni
|
|
notis signantes corpora, gens Macrocephali, oppidum
|
|
Cerasus, portus Cordule, gentes Bechires, Buxeri, flumen
|
|
Melas, gens Machorones, Sid<e>ni flumenque Sidenum, quo
|
5
|
alluitur oppidum P<o>lemonium, ab Amiso CXX. inde
|
|
flumina <I>asonium, Melant<h>ium et ab Amiso LXXX Phar-
|
|
nacea oppidum, Tripolis castellum et fluvius, item Philo-
|
|
calia et sine fluvio Liviopolis, et a Pharnacea C Trapezus
|
|
liberum, monte vasto clausum. ultra quod gens Armeno-
|
12.1
|
c<h>al<y>bes et Maior Armenia, XXX p. distans. in ora ante
|
|
Trapezunta flumen est Pyxites, ultra vero gens Sannorum
|
|
Heniochorum, flumen Absarru<m> cum castello cognomine
|
|
in faucibus, a Trapezunte CXL. eius loci a tergo montium
|
5
|
Hiberia est, in ora vero Heniochi, Ampreutae, Lazi, flumina
|
|
Acampseon, Isis, Nogrus, Bath<y>s, gentes Col<c>horum, oppidum
|
|
Matium, flumen Heracleum et promunturium eodem nomine
|
|
clarissimusque Ponti Phasis. oritur in Moschis, navigatur
|
13.1
|
quamlibet magnis navigiis XXXVIII D p., inde minoribus
|
|
longo spatio, pontibus CXX pervius. oppida in ripis
|
|
habuit conplura, celeberrima T<y>ndarida, <Cir>c<a>eum, Cygnum
|
|
et in faucibus Phasim. maxime autem inclaruit <A>ea,
|
5
|
XV p. a mari, ubi Hippos et Cyan<e>os vasti amnes e diverso
|
|
in eum confluunt; nunc habet Surium tantum, et ipsum
|
|
ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum
|
|
navium capacem esse diximus. et alios accipit fluvios
|
|
magnitudine numeroque mirabiles, inter quos <G>laucum.
|
10
|
in ore eius insula e<st> sine nomine, <ab> Absarro LXX.
|
|
inde aliud flumen C<h>arien, gens Saltiae, antiquis Pht<h>iro-
|
14.1
|
phagi dicti, et alia Sanni, flumen Chobum, e Caucaso per
|
|
Suanos fluens, dein Rhoan, regio Egritice, amnes Siga<m>a,
|
|
Thersos, Astel<e>phus, Chrysor<rh>oas, gens Absilae, castellum
|
|
Se<b>astopolis, a Phaside C, gens Sanigarum, oppidum
|
5
|
Cygnus, flumen et oppidum Penius. deinde multis nomi-
|
|
nibus Henioc<h>orum gentes.
|
|