| Cappadocia intus habet coloniam Claudi Cae- | 6.8.1 |
| saris Archelaidem, quam praeflu<it am>n<i>s Halys, oppida | |
| Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus, Amasiam, | |
| quod <I>ris, in regione hoc <G>azacena, in Colopene vero | |
| Sebastiam et Sebastopolim—haec parva, sed paria supra | 5 |
| dictis—, reliqua sui parte Melitam, a Samiramide con- | |
| ditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Casta- | |
| <ba>la, Magnopolim, Zelam et sub monte Arga<e>o Mazacum, | |
| quae nunc Caesarea nominatur. Cappadociae pars praetenta | 9.1 |
| Armeniae Maiori Melitene vocatur, Commagenis Cataonia, | |
| Phrygiae Ga<r>sauritis, <S>argaurasana, Cammaneni, Galatiae | |
| Morimene, ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo | |
| nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocaesarea supra | 5 |
| dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est | |
| et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum | |
| et flumen Chadisia, Lycastum, a quo T<h>emiscyrena regio, | |
| Iris flumen deferens Lycum. civitas Ziela intus, nobilis | 10.1 |
| clade Triarii et victoria C. Caesaris. in ora amnis Ther- | |
| modon, ortus ad cast<ell>um quod vocant Phanorian, praeter- | |
| que radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem | |
| nomine et alia quinque, Amazoniu<m>, Themiscyra, Sotira, | 5 |
| Amasia, Coma<n>a, nunc Matium. gentes <G>en<et>arum, | 11.1 |
| Chalybum, oppidum Cotyorum, gentes Tibareni, M<o>ssyni | |
| notis signantes corpora, gens Macrocephali, oppidum | |
| Cerasus, portus Cordule, gentes Bechires, Buxeri, flumen | |
| Melas, gens Machorones, Sid<e>ni flumenque Sidenum, quo | 5 |
| alluitur oppidum P<o>lemonium, ab Amiso CXX. inde | |
| flumina <I>asonium, Melant<h>ium et ab Amiso LXXX Phar- | |
| nacea oppidum, Tripolis castellum et fluvius, item Philo- | |
| calia et sine fluvio Liviopolis, et a Pharnacea C Trapezus | |
| liberum, monte vasto clausum. ultra quod gens Armeno- | 12.1 |
| c<h>al<y>bes et Maior Armenia, XXX p. distans. in ora ante | |
| Trapezunta flumen est Pyxites, ultra vero gens Sannorum | |
| Heniochorum, flumen Absarru<m> cum castello cognomine | |
| in faucibus, a Trapezunte CXL. eius loci a tergo montium | 5 |
| Hiberia est, in ora vero Heniochi, Ampreutae, Lazi, flumina | |
| Acampseon, Isis, Nogrus, Bath<y>s, gentes Col<c>horum, oppidum | |
| Matium, flumen Heracleum et promunturium eodem nomine | |
| clarissimusque Ponti Phasis. oritur in Moschis, navigatur | 13.1 |
| quamlibet magnis navigiis XXXVIII D p., inde minoribus | |
| longo spatio, pontibus CXX pervius. oppida in ripis | |
| habuit conplura, celeberrima T<y>ndarida, <Cir>c<a>eum, Cygnum | |
| et in faucibus Phasim. maxime autem inclaruit <A>ea, | 5 |
| XV p. a mari, ubi Hippos et Cyan<e>os vasti amnes e diverso | |
| in eum confluunt; nunc habet Surium tantum, et ipsum | |
| ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum | |
| navium capacem esse diximus. et alios accipit fluvios | |
| magnitudine numeroque mirabiles, inter quos <G>laucum. | 10 |
| in ore eius insula e<st> sine nomine, <ab> Absarro LXX. | |
| inde aliud flumen C<h>arien, gens Saltiae, antiquis Pht<h>iro- | 14.1 |
| phagi dicti, et alia Sanni, flumen Chobum, e Caucaso per | |
| Suanos fluens, dein Rhoan, regio Egritice, amnes Siga<m>a, | |
| Thersos, Astel<e>phus, Chrysor<rh>oas, gens Absilae, castellum | |
| Se<b>astopolis, a Phaside C, gens Sanigarum, oppidum | 5 |
| Cygnus, flumen et oppidum Penius. deinde multis nomi- | |
| nibus Henioc<h>orum gentes. |