Armenia autem Maior incipit a Parihedris 6.25.1
montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappa-
dociae et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiae haut
minus claro amne Tigri. utrumque fundit ipsa et initium
Mesopotamiae facit inter duos amnes <ex>iturae; quod interest 5
ibi, tenent Arabes Or<r>o<e>i. sic finem usque in Adiabenen
perfert, ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in
laeva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxen, longi-
tudinem vero ad Minorem usque Armeniam, Absarro amne
in Pontum defluente et Parihedris montibus, qui fundunt 10
Absarrum, disc<r>eta ab illa.