Inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem 6.38.1
spatiosis atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis
obliquatur cornibus, velut ad Maeotium lacum ab ore
descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine.
primus sinus appellatur Scythicus; utrimque enim accolunt 5
Scythae angustias et inter se commeant, hinc Nomades et
Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae non paucioribus.
ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent Vdini,
Scytharum populus, dein per oram Albani, ut ferunt, ab
Iasone <o>rti, <u>n<d>e quod mare <i>b<i> est Albanum nominatur. 39.1
haec gens superfusa montibus Caucasis ad Cyrum amnem,
Armeniae confinium atque Hiberiae, descendit, ut dictum
est. supra maritima eius Vdinorumque gentem <S>armatae,
Vti, <A>orsi, Aroteres praetenduntur, quorum a tergo indi- 5
catae iam Amazones Sauromatides. flumina per Albaniam
decurrunt in mare Casus et Albanus, dein Cambyses, in
Caucasis ortus montibus, mox Cyrus, in Coraxicis, uti
diximus. oram omnem a Caso praealtis rupibus accessum
<ne>gare per CCCCXXV p. auctor est Agrippa. a Cyro 10
Caspium mare vocari incipit; accolunt Caspi.