A Caspio mari Scythicoque oceano in E<o>um 6.53.1
cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte.
inhabitabilis eius prima pars a Scythico promunturio ob
nives; proxima inculta saevitia gentium. Anthropophagi
Scythae insident humanis corporibus vescentes; ideo iuxta 5
vastae solitudines ferarumque multitudo, haut dissimilem
hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde Scythae
iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans
mari quod vocant Tabim. nec ante dimidiam ferme
longitudinem eius orae, quae spectat aestivum orientem, 10
inhabitatur illa regio. primi sunt hominum qui noscantur 54.1
Seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes
frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos
redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere,
tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. 5
Seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum
reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. primum 55.1
eorum noscitur flumen Psitharas, proximum Cambari, tertium
Lanos, a quo promunturium Chryse, sinus Cirnaba, flumen
Atianos, sinus et gens hominum Attacorum, apricis ab
omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei 5
degunt, temperie. de <i>is privatim condidit volumen
Amometus, sicut Hecataeus de Hyperboreis. ab At<t>acoris
gentes <Ph>uni et Thocari et, iam Indorum, Casiri introrsus
ad Scythas versi—humanis corporibus vescuntur—,
Nomades quoque Indiae vagantur. <s>u<nt> qui ab aquilone 10
contingi ab ipsis Ciconas dixere et Brisaros.