Sed ante sunt ali<a>e: Patale, quam significavimus in 6.80.1
ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX p. latitudine;
extra ostium Indi Chryse et Argyre, fertilis metallis, ut
credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque
his solum esse, haut facile crediderim. ab his XX p. 5
Crocala et ab ea XII Bibaga, ostreis ac conchyliis referta,
dein Coralliba, VIII a supra dicta, multaeque ignobiles.