| Hactenus a priscis memorata. nobis diligent<io>r | 6.84.1 |
| notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula | |
| advectis. id accidit hoc modo. Anni Plocami, qui maris | |
| Rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam | |
| navigans aquilonibus raptus praeter Carmaniam, XV die | 5 |
| Hippuros portum eius invectus, hospitali regis clementia | |
| sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea | |
| narravit Romanos et Caesarem. mirum in modum in | 85.1 |
| auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii | |
| essent in captiva pecunia, cum diversae imagines indicarent | |
| a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam | |
| legatos quattuor misit principe eorum Rachia. ex <i>is | 5 |
| cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem ad- | |
| positum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac | |
| regio, CC plebis. stagnum intus Megisba CCCLXXV p. | 86.1 |
| ambitu, insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo | |
| duos amnes erumpere, Palaesimundum iuxta oppidum | |
| eiusdem nominis influentem in portum tribus alveis, | |
| quinque stadiorum artissimo, XV amplissimo, alterum ad | 5 |
| septentriones Indiamque versum, Cydara nomine. proximum | |
| esse Indiae promunturium quod vocetur Coliacum, quadridui | |
| navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. mare | 87.1 |
| i<d> colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas | |
| earum gubernaculis deterentibus. septentriones vergiliasque | |
| apud nos veluti in novo caelo mirabantur, ne lunam | |
| quidem apud ipsos nisi ab octava in XVI supra terram | 5 |
| aspici fatentes; Canopum lucere noctibus, sidus ingens et | |
| clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in | |
| nostrum caelum cadere, non in suum, solemque a laeva | |
| oriri et in dexteram occidere potius quam e diverso. | |
| iidem narravere latus insulae quod praetenderetur Indiae | 88.1 |
| X stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes Hemodos | |
| Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio; | |
| patrem Rachiae commeasse eo; advenis ibi feras occursare, | |
| ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, | 5 |
| caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. | |
| cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore | |
| ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis, si placeat | |
| permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si | |
| perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur | 10 |
| et quare. sed ne Taprobane quidem, quamvis extra | 89.1 |
| orbem a natura relegata, nostris vitiis caret. aurum | |
| argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile, | |
| margaritae gemmaeque in honore; multo praestantior est | |
| totus luxuriae nostrae cumulus. ipsorum opes maiores | 5 |
| esse dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum. | |
| servum nemini, non in diem aut interdiu somnum, aedificia | |
| modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri, | |
| non fora litesve esse, coli Herculem, eligi regem a populo | |
| senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea | 10 |
| gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. rectores ei | 90.1 |
| a populo XXX dari, nec nisi plurium sententia quemquam | |
| capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum | |
| et LXX iudices dari: si liberent ii reum, amplius XXX | |
| iis nullam esse dignationem, gravissimo probro. regi | 5 |
| cultum Liberi Patris, ceteris Arabum. regem, si quid | 91.1 |
| delinquat, morte multari, nullo interemente, aversantibus | |
| cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa | |
| venatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque | |
| constare. agros diligenter coli, vitis usum non esse, | 5 |
| pomis abundare. esse et in piscatu voluptatem, testudinum | |
| maxime, quarum superficie familias habitantium contegi: | |
| tanta reperiri magnitudine. vitam hominum centum annis | |
| modicam. |