Secuta aetas propiorem cursum tutioremque iudicavit, 6.101.1
si ab eodem promunturio Sigerum portum Indiae peteret,
diuque ita navigatum est, donec conpendia invenit mercator
lucroque India admota est: quippe omnibus annis naviga-
tur, sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratae ma- 5
xime infestabant. nec pigebit totum cursum ab Aegypto
exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna
res, nullo anno minus HS <³⁰D>³⁰ imperii nostri exhauriente
India et merces remittente, quae apud nos centiplicato
veneant. MM p. ab Alexandria abest oppidum Iuliopolis; 102.1
inde navigant Nilo Coptum CCCVIIII p., qui cursus etesiis
flantibus peragitur XII diebus. a Copto camelis itur,
aquationum ratione mansionibus dispositis: prima appel-
latur Hydreuma XXXII, secunda in monte diei itinere, 5
tertia in altero H<y>dr<eu>mate a Copto LXXXV, deinde in
monte; mox ad Hydreum<a> Apollinis a Copto CLXXXIIII,
rursus in monte; mox ad Novum Hydreum<a> a Copto
CCXXXVI. est et aliud Hydreuma Vetus—Trogodyticum 103.1
nominatur—, ubi praesidium excubat deverticulo duum
milium; distat a Novo Hydreumate VII. inde Berenice
oppidum, ubi portus Rubri maris, a Copto CCLVII p. sed
quia maior pars itineris conficitur noctibus propter aestus 5
et stativis dies absumuntur, totum a Copto Berenicen iter
duodecimo die peragitur. navigare incipiunt aestate media 104.1
ante canis ortum aut ab exortu protinus veniuntque
tricesimo circiter die Ocelim Arabiae aut Canen turiferae
regionis. est et tertius portus qui vocatur Muza, quem
Indica navigatio non petit nec nisi turis odorumque Ara- 5
bicorum mercatores. intus oppidum, regia eius, appellatur
Sapphar, aliudque Save. Indos autem petentibus ultilissimum
est ab Oceli egredi; inde vento hippalo navigant diebus
XL ad primum emporium Indiae Muzirim. non expetendum
propter vicinos piratas, qui optinent locum nomine Nitrias, 10
neque est abundans mercibus; praeterea longe a terra
abest navium statio, lintribusque adferuntur onera et
egeruntur. regnabat ibi, cum proderem haec, Caelobothras.
alius utilior portus gentis Neacyndon, qui vocatur Becare. 105.1
ibi regnabat Pandion, longe ab emporio in mediterraneo
distante oppido quod vocatur Modura. regio autem, ex
qua piper monoxylis lintribus Becaren convehunt, vocatur
Cottonara. quae omnia gentium portuumve aut oppidorum 5
nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet
mutari locorum status. ex India renavigant mense Aegyptio 106.1
Tybi incipiente, nostro Decembri, aut utique Mechiris
Aegyptii intra diem sextum, quod fit intra idus Ianuarias
nostras: ita evenit ut eodem anno remeent. navigant
autem ex India vento volturno et, cum intravere Rubrum 5
mare, Africo vel austro. nunc revertemur ad propositum.