| Euphrate navigari Babylonem e Persico mari CCCCXII p. | 6.124.1 |
| tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea | |
| scripsere, ad Seleuciam CCCCXL; Iuba a Bab<y>lone C<h>a- | |
| racen CLXXV D. fluere aliqui ultra Babylona continuo | |
| alveo, prius quam distrahitur ad rigua, LXXXVII, universo | 5 |
| autem cursu <³⁰XII>³⁰ p. inconstantiam mensurae diversitas | |
| auctorum facit, cum Persae quoque schoenos et parasangas | |
| alii alia mensura determinent. ubi des<i>it alveo munire, | 125.1 |
| ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant | |
| Attali latrones, Arabum gens, ultra quos Scenitae, ambitu | |
| vero Euphratis Nomades Arabiae usque ad deserta Syriae, | |
| unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines Palmy- | 5 |
| renas relinquentem. Seleucia abest a capite Mesopotamiae | 126.1 |
| Euphrate navigantibus <³⁰XI>³⁰ XXV p., a mari Rubro, si Tigri | |
| navigetur, CCCXX, a Zeugmate DCCXXIIII, Zeugma ab | |
| Seleucia Syriae ad nostrum litus C<L>XX<V>. haec est ibi | |
| latitudo terrarum inter duo maria, Parthici vero regni | 5 |
| DCCCCXLIIII. | |
| Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa | |
| Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam. sed | 127.1 |
| et de Tigri ipso dixisse conveniat. | |
| Oritur in regione Armeniae Maioris, fonte conspicuo | |
| in planitie. loco nomen Elegosine est; ipsi qua tardior | |
| fluit Diglito; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit | 5 |
| vocari: ita appellant Medi sagittam. influit in lacum | |
| Aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum | |
| nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque | |
| transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e Tigri | |
| pisces in lacum transnatant. fertur autem et cursu et | 128.1 |
| colore dissimilis transvectusque occurrente Tauro monte | |
| in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius | |
| erumpit. locus vocatur Zoaranda; eundem esse manifestum, | |
| quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui | 5 |
| Th<o>spites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, post | |
| XXII p. circa Nymphaeum redditur. tam vicinum Arsaniae | |
| fluere eum in regione Ar<r>hene Claudius Caesar auctor | |
| est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur | |
| leviorque Arsanias innatet MMMM ferme spatio, mox divisus | 10 |
| in Euphraten mergatur. Tigris autem, ex Armenia acceptis | 129.1 |
| fluminibus claris Parthenia ac Nicephorione, Arabas Or<r>oeos | |
| Adiabenosque disterminans et quam diximus Mesopotamiam | |
| faciens, lustratis montibus <G>ord<y>aeorum circa Apameam | |
| Mesenes oppidum, citra Seleuciam Babyloniam CXXV p. | 5 |
| divisus in alveos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit | |
| Mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem | |
| gentis tergo campos Cauchas secat. ubi remeavere aquae, | |
| Pasitigris appellatur, postea recipit ex Media Choaspen | 130.1 |
| atque, ut diximus, inter Seleuciam et Ctesiphontem vectus | |
| in lacus Chaldaicos se fundit eosque LXII p. amplitudine | |
| implet; mox vasto alveo profusus dextra Characis oppidi | |
| infertur mari Persico X p. ore. inter duorum amnium | 5 |
| ostia XXV p. fuere, ut alii tradunt, VII, utroque navigabili. | |
| sed longo tempore Euphraten praeclusere Orcheni et accolae | |
| agros rigantes, nec nisi per Tigrim defertur in mare. |