| Arabia, gentium nulli postferenda amplitu- | 6.142.1 |
| dine, longissime a monte Amano e regione Ciliciae Comma- | |
| genesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum | |
| deductis illo a Tigrane Magno, sponte vero ad mare | |
| nostrum litusque Aegyptium, ut docuimus, nec non et in | 5 |
| media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubaeis, | |
| quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei, dein Patami. ipsa | 143.1 |
| vero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persi- | |
| cumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitu- | |
| dinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in | |
| eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec | 5 |
| quoque in illo situ felix. popul<o>s eius a nostro mari | |
| usque ad Palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc | |
| inde peragemus. | |
| Nomadas infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut | |
| diximus, cludunt, et ipsi vagi, sed a tabernaculis cogno- | 10 |
| minati, quae ciliciis metantur ubi libuit. deinde Nabataei | 144.1 |
| oppidum incolunt, Petram nomine, in convalle paulo minus | |
| II p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne | |
| interfluente. abest ab Gaza oppido litoris nostri DC, a | |
| sinu Persico CXXXV. h<u>c convenit utrumque bivium, | 5 |
| eorum qui ex Syria Palmyram petiere et eorum qui a | |
| Gaza venerunt. a Petra incoluere Omani ad Characen | 145.1 |
| usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis | |
| Abaesamide et Soractia; nunc sunt solitudines. deinde | |
| est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris | |
| ripa, Forat nomine, in quod a Petra conveniunt, Chara- | 5 |
| cenque inde XII p. secundo aestu navigant, e Parthico | |
| autem regno navigantibus vicus Teredon. infra confluentem | |
| Euphratis et Tigris laeva fluminis Chaldaei optinent, dextra | |
| Nomades Scenitae. quidam et alia duo oppida longis | 146.1 |
| intervallis Tigri praenavigari tradunt, Barbatiam, mox | |
| Dumatham, quod abesse a Petra dierum X navigatione. | |
| nostri negotiatores dicunt Characenorum regi parere et | |
| Apameam, sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri con- | 5 |
| fluat; itaque molientes incursionem Parthos operibus obiectis | |
| inundatione arceri. |