Delphinus non homini tantum amicum animal, ve- 9.24.1
rum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, set prae-
cipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum,
obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quam-
vis plena praeterit vela. Divo Augusto principe Lucrinum 25.1
lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Pu-
teol<o>s in ludum litterarium <i>tantem, cum meridiano <i>mmo-
rans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis
panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. 5
pigeret referre, ni res Maecenatis et Fa<b>iani et Flavi
Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei
tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abdi-
tus, ex imo advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro
dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque 10
Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo
revehens pluribus annis, donec morbo extincto puero sub-
inde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti si-
milis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit.
alius intra hos annos Africo litore Hipponis Diar<r>uti simili 26.1
modo ex hominum manu vescens praebensque se tractan-
dum et adludens nantibus inpositosque portans unguento
perunctus a Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut ap-
paruit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit 5
hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses,
mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestat<u>m
in hospitales ad visendum venientium Hipponenses in necem
eius conpulerunt. ante haec similia de puero in Iaso urbe 27.1
memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum ab-
euntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit.
puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio
praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpreta- 5
tus. in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium
puerum Hermian nomine similiter maria perequitantem, cum
repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum,
delphinumque causa<m> leti fatentem non reversum in maria
atque in sicco <ex>pirasse. hoc idem et Naupacti accidisse 28.1
Theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem
Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant.
quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis,
interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius 5
quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis
cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno
Taenarum in litus pervectum.