Insecta multi negarunt spirare, idque ratione 11.5.1
persuadentes, quoniam viscera interiora nexus spirabilis non
inesse<n>t. itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum
interesse, spiret aliquid an vivat. eadem de causa nec san-
guinem <i>is esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore. 5
sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa
quaestionum series exoritur. <i>idem enim et vocem esse <i>is 6.1
negant in tanto murmure apium, cicadarum sono, et alia
quae suis aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper
suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea. nec
video cur magis possint non trahere animam talia et vivere 5
quam spirare sine visceribus, quod etiam in marinis docui-
mus quamvis arcente spiritum densitate et altitudine umoris.
volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu vi- 7.1
ventia, habere sensum victus, generationis, operis atque
etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae
velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfac-
tum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, 5
animum, artem, quis facile crediderit? sanguinem non esse 8.1
iis fateor sic ut terrestribus quidem, cunctis inter se similem:
verum ut saepiae in mari sanguinis vires atramentum opti-
neat, purpurarum generi infector ille sucus, sic et insectis
quisquis est vitalis umor, hic erit sanguis. denique existi- 5
matio sua cuique sit: nobis propositum est naturas rerum
manifestas indicare, non causas indagare dubias.