| Tertium genus mellis minime probatum silvestre, | 11.41.1 |
| quod ericaeum vocant. convehitur post primos autumni im- | |
| bres, cum erice sola floret in silvis, ob id harenoso simile. | |
| gignit id maxime arcturi exortus ex a. d. pr. id. Septembres. | |
| quidam aestivam mellationem ad arcturi exortum proferunt, | 5 |
| quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies | |
| XIIII, et ab aequinoctio ad vergiliarum occasum diebus | |
| XXXXVIII plurima sit erice. Athenienses eam tetra<l>icen | 42.1 |
| appellant, Euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissi- | |
| mam, fortassis quia tunc nulla alia sit copia. haec ergo | |
| mellatio fine vindemiae et vergiliarum occasu idibus Novem- | |
| bribus fere includitur. relinqui ex ea duas partes apibus | 5 |
| ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habe- | |
| ant erithacen. a bruma ad arcturi exortum diebus LX | 43.1 |
| somno aluntur sine ullo cibo. ab arcturi exortu ad aequi- | |
| noctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum | |
| alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt. | |
| in Italia vero hoc idem a vergiliarum exortu faciunt et in | 5 |
| eum dormiunt. alvos quidam in eximendo melle expendunt, | 44.1 |
| ita diribentes quantum relinquant. aequitas quidem etiam | |
| in iis obstringitur, feruntque societate fraudata alvos mori. | |
| in primis ergo praecipitur, lauti ut purique eximant mella. | |
| f<a>et<o>rem mulierumque menses odere. cum eximantur mella, | 45.1 |
| apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsae avide | |
| vorent. fumo crebriore et ignavia earum excitatur ad opera, | |
| nam nisi incubavere, favos lividos faciunt. rursus fumo ni- | |
| mio inficiuntur, quando iniuriam celerrime sentiunt mella, | 5 |
| vel minimo contactu roris acescentia. et ob id inter genera | |
| servatur quod acapnum vocant. |